

Epistola ad Galatas*
Caput 3: Versus 10
Quicunque enim,etc. Hoc intelligendum est, non de operibus quae ad mores pertinent, sed quae in observationibus illis fiebant. Prodest lex in tabulis scripta: caetera onus sunt, quod probat auctoritate Scripturae, dicens:Scriptum est.Qui ex operibus legis sunt, maledicti sunt, quia sicut scriptum est a Moyse in Deuteronomio[Deut. 21.]:Maledictus omnis homo,etc. Quasi: Multa praecepi quae omnia nullus implere poterit: sed in onus data sunt, et ideo omnes maledicti. In quo innuit desiderandum esse Salvatorem, qui finem ponat his, et liberet non solum ab aliis peccatis, sed a maledicto legis. Cur ergo Galatae transeunt a gratia ad maledictum?